monumenta.ch > Ambrosius > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 7
Ex usu autem nostri sermonis consideremus quid sit appropinquare. Constitue magistrum, atque discipulum: si discipulus studiosius magistri vel hausit ingenium, vel praecepto intendit, ita ut ad similitudinem operis eius atque doctrinae proxime videatur accedere; nonne dicere solemus quod appropinquavit magistro? Ergo et tu si imitatorem te praebeas Christi sicut ille qui ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi : si dolum nescias, mendacium oderis, veritatem sequaris, iustitiam non refugias, diligas castimoniam, appropinquasti Christo, et per Christum Deo. Ipse enim est via, qua pervenitur ad Patrem, qui apud Patrem semper est.